II. 5. Antronius asinus. lxviii

Ἀντρώνιος ὄνος, id est Antronius asinus, olim dicebatur, qui deformi praegrandique mole corporis esset, caeterum ingenio stupido bardoque. Antron autem civitas erat Thessaliae, nomen inde sortita, quod cavernis et specubus abundaret. Illic aiunt asinos insigni magnitudine quondam fuisse, unde proverbium increbuit. Auctores Stephanus et Suidas. Attingit proverbium et Homeri scholiastes in Iliados B. Extat et hodie jocus vulgaris in homines magno corpore, quasi ii parum sapiant quasique natura sic paria facere gaudeat, ut, quod corporis addiderit moli, detrahat ingenio. Traditur a nonnullis apud Antronios ingentes reperiri molares lapides, quorum qui substernuntur, ob segnitiem et quietem ὄνους vocant Graeci. Lapidem autem vocamus stupidum et amentem.

Index Adagiorum