II. 5. Attici Eleusinia. lxvi

Ἀττικοὶ Ἐλευσίνια, id est Attici Eleusinia, subaudiendum καθ᾿ ἑαυτούς, id est inter sese. Duris apud Zenodotum ait paroemiam usurpari solitam, si quando convenissent inter sese aliqui secreto de re quapiam arcana tractantes. Ducta metaphora a mysteriis sacrorum Eleusiniorum, quae in honorem Cereris agebantur apud Eleusim summa religione mysticisque caeremoniis, a quibus arcebantur profani. Capital autem erat ex his mysteriis quicquam in vulgus efferre. Cujusmodi videntur fuisse apud Romanos sacra Bonae Deae, quam eandem C. Bassus apud Lactantium Fatuam appellatam tradidit. Nam haec et noctu et in operto fiebant, et exclusis maribus.

Index Adagiorum