II. 5. Simiarum pulcherrima deformis est. liv

Τῶν πιθήκων εὐμορφότατος δύσμορφός ἐστι, id est Simiarum pulcherrima deformis, recte dicetur de his, quae ipso genere sunt vitiosa neque prorsus conferenda cum vel extremis eorum, quae sunt in honestorum ordine : veluti si quis dicat lenonem integerrimum esse perjurum aut honestissimum histrionem infamem, aut optimum Mevii carmen malum esse. Citatur a Platone et ad Heraclitum auctorem refertur.

Index Adagiorum