II. 5. Quaerens obsonium vestem perdidi. lv

Ζητῶν γὰρ ὄψον θοἰμάτιον ἀπώλεσα, id est

Obsonium dum quaero, vestem perdidi,

ubi res pessime cadit aut cum pusilla quaedam captantes majora perdimus. Refertur a Suida et ab aliis ; nec indicant, unde sit natum. Quanquam obscurum non est ab eventu profectum esse, quo fur quispiam, dum studet cibum tollere, comprehensus vix pallio quoque rejecto effugit. Allusit ad hoc proverbium Aristophanes :

Διὰ ταῦτα δὴ καὶ θοἰμάτιον ἀπώλεσας,

id est

Ob haec tibi vestis quoque periit insuper.

Index Adagiorum