II. 5Extra quaerere sese.xxxvii
Proverbiali schemate dictum a Persio satira prima :
[Sat.] id est Tuis te facultatibus metiaris, non populari opinione. Respondit illi, quod idem alibi dixit : Tecum habita. [Sat.] Nam domi habemus, quae proprie nostra sunt nec aliunde petenda. Qui non est contentus recti conscientia, sed famam spectat, ἔξω βλέπειν, id est foras prospicere, dicitur. Plutarchus in commentario, qui inscribitur Quemadmodum quis intelligere possit se profecisse : Δῆλος ἐστιν ἔξω βλέπων ἔτι καὶ πρὸς δόξαν ἑλκόμενος, [Prof. Virt.] id est Palam est illum adhuc foras prospicere et opinione famaque duci. Huc pertinet illud quoque, quod alibi retulimus :Examemque improbum in illa
Castiges trutina nec te quaesiveris extra,
id estἈλλότριος βοῦς πολλάκις ἔξω βλέπει,
nimirum domi multa desiderans. Porro sapiens omnia sua bona secum portat, in se ipso totus, instar mundi teres atque rotundus.Extraneus bos saepe prospectat foras,