II. 5Aliorum medicus, ipse ulceribus scates.xxxviii
Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis ab inimico juvari possit, hunc senarium ex tragoedia quapiam allegat :
[Adul. Amic.] id estἌλλων ἰατρός, αὐτὸς ἕλκεσι βρύων,
In eos torquendus est, qui errata castigant incessuntque aliena, intercutibus vitiis ipsi madentes. Illud vulgo tritissimum : Medice, tibi ipsi medicus esto. Gregorius in Apologia de fuga sua : Ἢ τῆς παροιμίας πόρρω θέωμεν, ἄλλοις ἰατρεύειν ἐπιχειροῦντες, αὐτοὶ βρύοντες ἕλκεσι, [Apol.] id est Aut proverbium procul effugiamus, aliis mederi parantes, ipsi scatentes ulceribus. Non dissimilem sententiam refert M. Tullius Philip. XII : Etenim qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. [Phil.] Xenophon in Convivio simile quiddam indicat vulgo jactatum in divinatores : Οἱ μάντιεις λέγονται δήπου ἄλλοις μὲν προαγορεύειν τὸ μέλλον, ἑαυτοῖς δὲ μὴ προορᾶν τὸ ἐπιόν, [Symp.] id est Aiunt sane divinos aliis quidem praedicere futura, sibi ipsis vero non prospicere, quod instat.Aliis medens, at ipsus ulceribus scatens.