I. 10. Bos alienus subinde foras prospectat. lxii

Βοῦς ἀλλότριος τὰ πολλὰ ἔξω βλέπει, id est Bos alienus subinde foras prospectat. De iis, qui apud alienos non satis ex animi sententia tractantur eoque saepius suos desiderant. Unicuique domi ac velut in suis praesepibus jucundissima vita, peregre permulta sunt, quae laedant, plurima desunt. Allusisse videtur ad hoc proverbium Plutarchus in Symposiacis decade octava, problemate secundo : Ὅπως δὲ ἑαυτῶν μὴ καταφρονῆτε μηδ᾿ ἔξω βλέπητε παντάπασιν, id est Verum ne ipsos contemnatis neve foras prospiciatis, id est Ne aliunde petatis, quod ab ipsis Platonis interpretibus sumi potest. Proinde recte dicetur ἔξω βλέπειν, qui non contentus suis aliunde pendet. Usurpat et in libello Περὶ τῆς ἀρετῆς καὶ κακίας.

Index Adagiorum