I. 2. Serere ne dubites. xli

Rusticanum adagium, sed non indignum, quod in hoc volumen referatur : Serere ne dubites. Quo monemur, ne quando pigeat ejusmodi rerum aliquid moliri, a quibus nihil omnino dispendii, plurimum emolumenti possit proficisci, si non in praesens, certe in posterum, si non nobis, at saltem posteris. Columella libro De re rustica duodecimo : Quare vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum : Serere ne dubites. Nam aedificatio nonnunquam exhaurit fructus, negotiatio pendet a fortuna neque paucis male cessit. Eundem ad modum ex aliis aliud atque aliud est vel incommodi vel periculi, sed ex arboribus conserendis plurimum capitur commoditatis neque magno tamen impendio constat. Eandem sententiam Vergilius addita figura sic extulit libro Georgicôn secundo :

Et dubitamus adhuc serere atque impendere curam ?

Index Adagiorum