I. 2. Talaria induere. xlii

Exstat apud M. Tullium proverbialis allegoria Talaria induere pro eo, quod est  : fugam adornare quasique velle quopiam avolare. Sic enim scribit ad Atticum libro decimoquarto : Nemo est istorum qui otium non timeat. Quare talaria induamus. Sumptum ab Homero, qui Mercurium avolaturum aliquo frequenter adornat talaribus

Αὐτίκ᾿ ἔπειθ᾿ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα,

Ἀμβρόσια, χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾿ ὑγρὴν

Ἠδ᾿ ἐπ᾿ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο,

id est

Mox ubi jam pedibus talaria subdidit aurea

Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum

Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae

Telluris venti flatu comitante ferebant.

Quem Homeri locum Vergilius veluti interpretans in quarto Aeneidos

Et primum, inquit, pedibus talaria nectit

Aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

Seu terram rapido pariter cum flamine portant.

Itaque talaria induere dicemus eos, qui parant aufugere. Nam hoc ipsum avolare et revolare apud M. Tullium pro fugere et redire frequens est.

Index Adagiorum