I. 2. Satius est initiis mederi quam fini. xl

Ἀρχὴν ἰᾶσθαι πολὺ λώïον ἠὲ τελευτήν, id est

Multo quam finem medicari initia praestat.

Initiis mederi praestat Refertur a Suida proverbii loco. In eandem sententiam Theognis :

Ζητῶμεν δ᾿ ἕλκει φάρμακα φυομένῳ,

id est

Pharmaca nascenti sunt adhibenda malo.

Similiter Persius satyra tertia :

Elleborum frustra, cum jam cutis aegra tumebit,

Poscentes videas : venienti occurrite morbo.

Atque item Ovidius :

Sero medicina paratur,

Cum mala per longas invaluere moras.

Admonet adagium minore negotio tolli malum statim initio, cum adhuc recens est quam posteaquam inveteraverit. Pueros a vitiis arcendos, dum adhuc tenera ac tractabilis aetas sarciendas protinus offensas, ne in simultatem exolescant. Minima vitanda mala, ex quibus majora solent pullulascere. Occasiones evitandas, quae mali quippiam pariturae videantur.

Index Adagiorum