II. 5.Annus est.iv
Arbitror nemini dubium fore, quin illa quoque inter proverbiales hyperbolas referri debeant : Annus est, Seculum est, atque id genus alia. Terentius in Seipsum excruciante : Et nosti mores mulierum : Dum comuntur, dum moliuntur, annus est. [Heaut., 239] Idem alibi : Jandudum aetatem, [Eun., 734] pro admodum dudum. Plautus in Asinaria :
[Asin., 274] Et : Seculum est, quod nihil abs te redditur literarum. Proinde tempus praelongum hujusmodi figuris significabimus.Aetatem velim servire, Libanum qui conveniam modo.