II. 5. Ire per extentum. iii

Proverbiali figura dixit Horatius : Ire per extentum funem, pro eo, quod est rem factu perquam difficilem praestare, neque vel tantillum aberrare. Sumptum a funambulis, ut Acroni placet, qui non sine summa arte summoque usu per funem protensum ingrediuntur. Quae res, sicuti conjicere licet, priscis ingenti miraculo fuit ; hodie nihil vulgatius. Horatii carmen hoc est :

Ille per extentum funem mihi posse videtur

Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit.

Index Adagiorum