Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1405

II. 5Dies adimit aegritudinem.v

Menedemus in Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ Terentiana nominatim adagii vice refert :

Aut ego, inquiens, profecto ingenio egregie ad miseriam,

Natus sum, aut illud falsum est, quod vulgo audio

Dici, diem adimere aegritudinem hominibus.

[Heaut., 420] Eodem spectasse videtur Sophocles in Ajace flagellifero : Χρόνος γὰρ εὐμαρὴς θεός, [Ai., 646] id est Tempus enim facilis deus, videlicet quod omnia leniat molliatque. Ovidius :

Quod male fers, assuesce, feres. Bene multa vetustas

Lenit.

[Ars Am., II, 647] Euripides in Alcestide : Χρόνος μαλάξει σε, [Alc., 381] id est Tempus dolorem leniet. Marcus Tullius libro Tusculanarum quaestionum III : Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut iisdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. [Tusc., 3, 53] Idem Epistolarum lib. V : Nam quod allatura est diuturnitas, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus. [Fam., V, 16, 5] Citatur ex Iphiclo :

Λύπης δὲ πάσης ἐστὶν ἰατρὸς χρόνος,

[Flor., IV, 56, 25] id est

Tempus molestiis medetur omnibus.

Euripides :

Μέλλοντ᾿ ἰατρὸς τῇ νόσῳ διδοὺς χρόνον

Ἰάσατ᾿ ἤδη μᾶλλον ἢ τεμὼν χρόα,

[Flor., IV, 38, 2] id est

Medicus, dedit qui temporis morbo moram,

Is plus remedii, quam cutis sector, dedit.