II. 4. Lerii mali. xlviii

Λέριοι κάκοι, id est Lerii mali, in eos recte dicetur, qui pariter omneis gentis vitio sunt improbi. Leriorum enim populus ob insignem morum improbitatem in proverbium abiit, auctore Strabone libro Geographiae decimo. Citatque Phocylidis nescio cujus verba haec :

Λέριοι κακοί, οὐχ ὁ μέν, ὁ δ᾿ οὔ.

Πάντες πλὴν Πατροκλέους· καὶ Πατροκλέης Λέριος,

id est Lerii mali, non ut hic malus est, ille nequaquam, verum omneis, excepto Patroclo ; et Patroclus est Lerius. Leria insula est una ex Sporadibus, contra litora Cariae, quam Plinius Leron appellat cum aliis aliquot locis, tum libro quinto, capite trigesimo primo. Quod hic dictum est in Lerios, Graeca epigrammata detorquent in Chios. Epigramma sic habet :

Καὶ τόδε Δημοδόκου· Χῖοι κακοί, οὐκ ὁ μέν, ὃς δ᾿ οὔ.

Πάντες πλὴν Προκλέους· καὶ Προκλέης δὲ Χῖος,

id est

Hoc quoque Demodoci : Chius malus, haud quidem hic, hic non.

Omneis absque Procle ; Chius at ipse Procles.

Apud Strabonem Graecum scriptura mendosa est, cum Προκλέης legendum sit, non Πατροκλέης. Interpres usus est codice castigatiore, quin ipsa carminis ratio rejicit Πατροκλέης. Si addas Καὶ τόδε Δημοδόκου, plenum erit distichon. Id reddetur venustius, si ab homine ad rem deflexeris : ut si dicas Omneis prognostae vani, uno excepto Venantio, et tamen prognostes est Venantius ; Impii sunt milites omneis, uno excepto Langio, et tamen miles est Langius. Graecorum proverbium imitatus est Ausonius in Silvium quendam cognomento Bonum, natione Brittonem, quae natio et hodie apud Gallos vulgo male audit.

Index Adagiorum