II. 4. Omnia sub unam Myconum. xlvii

Πάνθ᾿ ὑπὸ μίαν Μύκωνον, id est Omnia sub unam Myconum. Strabo Geographiae suae libro decimo : Μύκωνος δ᾿ ἐστίν, ἐφ᾿ ᾗ μυθεύουσι κεῖσθαι τῶν Γιγάντων τοὺς ὑστάτους ὑφ᾿ Ἡρακλέους καταλυθέντας, ἀφ᾿ ὧν ἡ παροιμία· Πάνθ᾿ ὑπὸ μίαν Μύκωνον, ἐπὶ τῶν ὑπὸ μίαν γραφὴν ἀγόντων τὰ διῃρημένα τῇ φύσει, id est Est autem Myconus, in qua fabulis proditum est positos esse Gigantes postremos ab Hercule confectos, unde ductum est illud proverbium : Omnia sub unam Myconum, in eos, qui res natura diversas eodem titulo complectuntur. Quibus ex verbis magis colligitur usus adagii quam ratio, tametsi conjicere licet, quoniam summa Gigantum et reliquiae sub Mycono conderentur, sub ea Gigantes omneis jacere vulgo dictum, cum sub aliis item montibus siti fuerint. Itaque qui eodem in libro grammatica pariter et theologica, item dialectica et jurisconsultorum literas tradat, in eum non inconcinne dicetur : Omnia sub eandem Myconum. Aut ubi diversa gesta ab eo, quod postremo loco factum sit, aestimentur. Est autem Myconus ex Cycladibus una, teste Stephano, qui proverbii quoque facit mentionem in dictione Myconus. At Zenodotus longe diversam adfert fabulam, quae proverbio dederit occasionem : Neleus, inquit, filiis suis Hegetori et Hippocli mandarat, ut insulas illas in mari sparsas subigerent. Deinde, ubi Hegetor multas esset aggressus, Hippocles unam modo Myconum velletque nihilominus reliquarum etiam omnium ex aequo particeps esse, consuluerunt super hac re oraculum, quaenam insulae Hippocli cederent. Respondit deus : Μία Μύκωνος, id est Una Myconus. Usus est eleganter Plutarchus primo Συμποσιακῶν libro : Μίαν Μύκωνον ἀποφήνας τὸ συμπόσιον, id est Unam Myconum faciens convivium, significans indistinctos adhuc convivas. Unde et de indiscretis dictum apparet.

Index Adagiorum