II. 4. Ad Phasim usque navigavit. xlix

Auctore Strabone libro Geographiae undecimo Phasis est Euxini sinus et extrema navigationis meta, vel teste proverbio :

Εἰς Φᾶσιν, ἔνθα ναυσὶν ἔσχατος δρόμος,

id est

Ad Phasim, ubi supremus cursus navibus.

Per Phasim Colchidem significavit, non flumen Phasim neque urbem ejusdem nominis ad flumen sitam. Theocritus in idyllio N :

Πεζὸς δ᾿ ἐς Κόλχως τε καὶ ἄξενον ἵκετο Φᾶσιν,

id est

Et Colchos pedes, et te accessit, inhospite Phasis.

Pindarus consimili figura in Isthmiis, hymno B : Ἀλλ᾿ ἑπέρα ποτὶ μὲν Φᾶσιν θερείαις, / ἐν δὲ χειμῶνι πλέων Νείλου πρὸς ἀκτάς, id est Sed transibat ad Phasim quidem mensibus aestivis, hieme vero navigans ad Nili ripas, id est a Colchide in Aegyptum. Strabo enim putat Phasianos ab Egyptiis oriundos, argumentum sumens ex usu lineorum, quorum tanta sit vis apud Phasianos, ut hinc exportentur etiam in alias regiones. Dicitur de iis, qui longinquas orbis regiones peragrarint. Est enim ipsa figura quasi proverbialis hyperbole, quo modo dixit et Juvenalis :

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangem.

Et Horatius in Odis :

Extremum Tanaim si biberes, Lyce.

Et Vergilius in Bucolicis :

At nos hinc sitientes ibimus Afros,

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem.

Sumptum videtur ab Jasonis fabula. Neque dissimile fuerit schema, si quis ad Herculis usque columnas dicatur navigasse aut usque ad Britannos, quos auctores extra mundi terminos ponunt, quod Oceano separentur. Horatius in Odis, libro tertio :

Visam pharetratos Gelonos

Et Scythicum inviolatus amnem.

Idem eadem oda :

Visam Britannos hospitibus feros.

Idem rursum :

Et ultimos / orbis Britannos.

Index Adagiorum