II. 3. Daedali opera. lxii

Δαιδάλεια ποιήματα, id est Daedalea opera, dicuntur, quae novo artificio fabricata sunt et admirando. Hinc natum, quod cum veteres illi plastae formas animalium caecas fingerent et immobiles, Daedalus insolito artificio primus et oculos induxit et nervis quibusdam additis effecit, ut huc atque illuc moverentur, adeo scite, ut spectantibus vivere atque ingredi viderentur. Unde ferunt quaedam Daedali signa vinciri pedibus, ne aufugiant. Hujus rei meminit Plato in Menone, his quidem verbis : Ὅτι τοῖς Δαιδάλου ἀγάλμασιν οὐ προσέσχηκας τὸν νοῦν. Ἴσως δὲ οὐδ᾿ ἔστιν παρ᾿ ὑμῖν. Πρὸς τί δε τοῦτο λέγεις ; Ὅτι καὶ ταῦτα, ἐὰν μὲν μὴ δεδεμένα ᾖ, ἀποδιδράσκει καὶ δραπετεύει, ἐὰν δὲ δεδεμένα, παραμένει. Τί οὖν δή ; Τῶν ἐκείνου ποιημάτων λελυμένον μὲν ἐκτῆσθαι οὐ πολλῆς τινος ἄξιόν ἐστι τιμῆς, ὥσπερ δραπέτην ἄνθρωπον· οὐ γὰρ παραμένει. Δεδεμένον δὲ πολλοῦ ἄξιον, id est Quoniam non animadvertisti Daedali signa. Fortassis ne sunt quidem apud vos. Quorsum istuc dicis ? Quoniam illa quoque, ni revincta fuerint, discedunt atque aufugiunt ; sin vincta sint, consistunt. Quid tum postea ? Si quod ex illius operibus solutum possideas, haudquaquam magno aestimandum, perinde quasi servum possideas fugitivum ; neque enim apud te manet. Sin autem vinctum, id magno aestimandum sit. Idem in Hippia majore sic refert, quasi de priscis et obsoletis dici soleat : Εἰ ἄρα νῦν ἡμῖν, ὦ Ἱππία, ὁ Βίας ἀναβιοίῃ, γέλωτ᾿ ἂν ὄφλοι πρὸς ὑμᾶς· ὥσπερ καὶ τὸν Δαίδαλόν φασιν οἱ ἀνδριαντοποιοί, νῦν εἰ γενόμενος τοιαῦτ᾿ ἐργάζοιτο οἷα ἦν ἀφ᾿ ὧν τοὔνομ᾿ ἔσχε, καταγέλαστον ἂν εἶναι, id est Si sane nunc, o Hippia, Bias reviviscat, risum apud vos tulerit ; quemadmodum et horum temporum statuarii de Daedalo narrant, si nunc vivens talia proferat opera, qualia erant illa, unde famam ac nomen adeptus est, deridiculum fore. Meminit et Aristoteles libro Politicorum primo, de servis loquens, quos ait nihil aliud esse quam instrumenta viva : Εἰ γὰρ, inquit, ἠδύνατο ἕκαστον τῶν ὀργάνων κελευσθὲν ἢ προαισθανόμενον ἀποτελεῖν τὸ αὑτοῦ ἔργον, ὥσπερ τὰ Δαιδάλου φασὶν ἢ τοὺς τοῦ Ἡφαίστου τρίποδας, οὕς φησιν ὁ ποιητὴς αὐτομάτους θεῖον δύεσθαι ἀγῶνα, οὕτως αἱ κερκίδες ἐκέρκιζον αὐταὶ καὶ τὰ πλῆκτρα ἐκιθάριζεν, οὐδὲν ἂν ἔδει οὔτε τοῖς ἀρχιτέκτοσιν ὑπηρετῶν οὔτε τοῖς δεσπόταις δούλων, id est Etenim si fieri posset, ut ununquodque instrumentum, vel jussum, vel per se praesentiens suum opus perageret, quemadmodum aiunt Daedali statuas facere et Vulcani tripodes, quos poeta scribit ultro in divinum certamen prodiisse, itidem et pectines per se texerent, et plectra cithara canerent, haudquaquam opus haberent neque architecti ministris, neque domini servis. Locus, quem citat Aristoteles, est apud Homerum Iliados sexto. Meminit idem De anima libro primo, refellens opinionem Democriti censentis animam ita movere corpus, ut ipsa prius mota moveret. Ait enim Democritum tale quiddam afferre, quale sit apud Philippum comoediarum scriptorem. Is enim scripsit a Daedalo ligneam Venerem fabricatam fuisse, quae moveretur argento vivo infuso : Οἷον, inquit, Δημόκριτος, παραπλησίως λέγων Φιλίππῳ τῷ κωμῳδοδιδασκάλῳ. Φησὶ γὰρ τὸν Δαίδαλον κινουμένην ποιῆσαι τὴν ξυλίνην Ἀφροδίτην, ἐγχέαντ᾿ ἄργυρον χυτόν. Proinde proverbium ad varios usus poterit accommodari. Vel ubi res inusitata arte confectas significabimus. Nam Homerus artificiosa daedala vocat  :

Ὃς χερσὶν ἐπίστατο δαίδαλα πάντα

Τεύχειν,

id est

Qui manibus norat fabricari daedala cuncta.

Item Pindarus in Olympiacis :

Καὶ δεδαιδαλμένοι ψεύδεσι ποικίλοις ἐξαπατῶντι μῦθοι,

id est Et arte confictae mendaciis variis fallunt fabulae. Et Vergilius daedalam Circem vocat, quod novis et admirandis artibus homines verteret in feras. Quin et orationis poliendae artifices λογοδαιδάλους, et opsoniorum parandorum peritos ὀψοδαιδάλους appellant Graeci. Vel cum inconstantiam et instabilitatem cujuspiam significabimus. Sic enim apud Platonem in Euthyphrone Socrates argumenta non consistentia Daedaleis operibus similia videri dicit, Euthyphron autem respondet Socratem sibi pro Daedalo esse, quippe qui rationes suas non sinat consistere, rursus coarguens et evertens, quod paulo ante visus sit approbare.

Index Adagiorum