II. 3. Furemque fur cognoscit et lupum lupus. lxiii

Ἔγνω δὲ φώρ τε φῶρα, καὶ λύκος λύκον, id est

Furemque fur cognovit et lupum lupus.

Aristoteles septimo libro Moralium Eudemiorum hunc quoque senarium citat inter adagia similitudinis. Amant enim vulgo se mutuo qui similibus vitiis laborant, praecipue fures. Et lupi latronum instar collecti grassantur. Videmus in quibusdam ob arcanam ingeniorum cognationem protinus amorem nasci, contra adversus alios odium ob naturae dissimilitudinem. Ad hanc similitudinem ac dissimilitudinem Democritus referebat omneis omnium rerum causas, adeo ut interrogatus de cane semper eidem lateri incubante, quamobrem id faceret, responderit : Ὅτι ἔχει τι κεραμίδι ὅμοιον ἡ κύων, id est Quoniam habet canis aliquid cum illo latere simile. Id obiter narrat Aristoteles libro Magnorum moralium secundo inter proverbia similitudinis, irridens Democritum. Quid enim simile habet later cum cane ? Nec tamen a Democrito multum absunt medici quidam, qui ad omnem percontationem objiciunt nobis nescio quam occultam rerum proprietatem.

Index Adagiorum