II. 3. Perque enses perque ignem oportet irrumpere. lv

Διὰ καὶ μαχαιρῶν, καὶ πυρὸς ῥίπτειν δέει, id est

Perque ignem eundum est et per enses impetu,

cum significamus quidvis periculi subeundum. Aristoph. in comoedia cui titulus Lysistrata :

Κἄν με χρή, διὰ τοῦ πυρὸς

Ἐθέλω βαδίζειν

id est

Et si per ignem siet opus,

Transire cupio.

Et Terentius ait parasitum non gravaturum, vel e flamma cibum petere. Calliae adulatores taxavit comoedia :

Ὅτι οὐ πῦρ οὐ σίδηρος

Οὐδὲ χαλκὸς εἴργει

Μὴ φοιτᾶν ἐπὶ δεῖπνον,

id est

Quod non ignis, non ferrum neque aes prohibuerit illos, quominus ventitarent ad caenam.

Haec citat Plutarchus ex Eupolide. Refert eadem in libello De discrimine adulatoris et amici. Horatius item :

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes

Impiger extremos currit mercator ad Indos.

M. Tullius Tusculanarum quaestionum lib. secundo : Quae flamma est, per quam non cucurrerint, qui haec olim punctis singulis colligebant ? id est Quid non vel fecerunt, vel perpessi sunt ?

Index Adagiorum