II. 3. Non impetam lingua. lvi

Οὐκ ἐπιγλωττήσομαι, id est Non incessam lingua. Figurae novitas in proverbium abiisse videtur auctore Diogeniano. Aristophanes in Lysistrata :

Περὶ τῶν Ἀθηνῶν δ᾿ οὐκ ἐπιγλωττήσομαι,

id est

At lingua Athenas neutiquam incessam mea.

Hesychius citat Aeschylum in Heraclidis. Graecis ἐπιγλωττεῖσθαι est linguae conviciis incessere, quasi dicas inlinguare, quemadmodum a vola dicimus involare. Proprie vero pertinet ad male ominantes. Rapiuntur enim dicta in omen velut in augurium venturi mali bonive. Unde semper a maledictis temperandum. Pindarus in Pythiis hymno quarto inter caeteras virtutes laudat et linguam a maledictis temperantem : Ὀρφανίζει μὲν κακὰν γλῶσσαν φαεννᾶς ὀπός, id est Privans malam linguam voce dilucida. Interpres citat in hanc sententiam carmen Hesiodi :

Μηδὲ κακῶν ἑτάρων, μηδ᾿ ἐσθλῶν νικητῆρα,

id est

Haud solitum sociis certare bonisve malisve.

Uti licebit, cum significabimus nos de re quapiam periculosa nolle verba facere, veluti : De rebus principum aut potentum οὐκ ἐπιγλωττήσομαι. Verbum inde ductum, quod qui temere loquuntur, ὅτι ἂν ἐπὶ γλῶτταν ἔλθοι, loqui dicuntur, sicut alibi monstravimus.

Index Adagiorum