II. 3Canem excoriatam excoriare.liv
Κύνα δέρειν δεδαρμένην, id est Canem excoriare excoriatam, Suidas ait dici solere de iis, qui iterum ea patiuntur, quibus aliquando fuerunt afflicti. [Lex.] Aristophanes in Lysistrata, nam hanc quoque nomine hujus inscriptam invenio :
[Lys.] id estΤὸ τοῦ Φερεκράτους, κύνα δέρειν δεδαρμένην,
Diogenianus ait convenire in eos qui frustra sumunt operam. [Paroem.] Sunt qui putent magis convenire, cum quis affligit afflictum. Confine est illi, quod alibi diximus : Ἄσκον δέρεις, id est Utrem excorias , quod usurpat Aristophanes in Nebulis.Juxta Pherecratem detrahere cutem cani
Detracta cui jam est.