II. 3. Nullum otium servis. xlvi

Οὐ σχολὴ δούλοις, id est Non est otium servis, refertur ab Aristotele lib. Politicorum septimo. Sumptum a servorum conditione, quibus heri nullum concedunt otium, immo paulo plus etiam imponunt operae, quam illi praestare possint, ut quam sunt in dimenso parci, tam sint in operarum pensis liberales. Dicetur in eos, quibus propter obnoxiam ministeriis sordidioribus conditionem non vacat honestis disciplinis operam dare. Nam artes liberales hinc dicuntur, quod iis ingenui incumberent, utpote quibus et otium et res suppetebat. Accommodabitur haudquaquam inscite et in improbos, quorum ingenium ita vitiis occupatur, ut non possint egregias artes perdiscere. Nihil enim occupatius servitute, nulla autem servitus gravior, quam si quis vitiis serviat, maxime cum is plurimos habeat dominos eosque plurimum inter se dissidentes et ob id neutiquam eadem imperantes. Etenim si quando segnities jubet in medios dormire dies, avaritia contra jubet prima luce adesse in portu ; cum tenacitas indicit parcimoniam, amor jubet profundere. Solus itaque sapiens et liber est et in otio vivit.

Index Adagiorum