II. 3.Titanas imploras.xlvii
Τιτᾶνας καλεῖς, id est Titanas invocas. Ubi quis suis diffisus viribus alienum implorat auxilium. Sumptum a Gigantum fabula, in qua Juppiter suo timens Olympo Titanas in auxilium accersivit. Id, quod proverbiali quoque metaphora Latini veteres quiritari dicebant, auctore Nonio Marcello. Tractum a more Romanorum, qui vi oppressi Quirites invocabant, sic enim appellant cives Romanos. Refertur adagium a Diogeniano. [Paroem.] Lepidior fiet allegoria, si longius a simplici figura recedat : veluti si quis theologus non potens se divinis tueri literis ad philosophorum rationes sese transferat, Τιτᾶνας καλεῖ.