II. 3In orbem circumiens.xxxviii
Lucianus in Hermotimo : Ἅπαντας ἐν κύκλῳ περιελθών, [Hermot.] id est Omneis in circulo obiens, dixit, mirum si proverbiali figura, quae durat etiam in hodiernum apud vulgus illiteratum, pro eo, quod est usque ad unum omneis, nemine praeterito. Unde et Latinis dictum est ambire, quod singulos prensarent, et obire provinciam, quod qui suspicit administrationem, nusquam non adesse oporteat. Lepidius erit, si accommodetur ad res animi, veluti si dicas : In consultando πάντα ἐν κυκλῷ commoda atque incommoda circumspicienda.