II. 3. Optimum aliena insania frui. xxxix

Optimum aliena insania frui Plinius Secundus Naturalis historiae lib. decimo octavo, cap. quinto, nominatim proverbii loco citat, Eodem, inquiens, pertinet, quod agricolam vendacem oportere esse dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter. Optimum est, ut vulgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. Hactenus Plinius. Idem totidem verbis refertur a Plinio juniore in Epistolis de Reguli stultitia loquente, hominis ridicule ambitiosi, sed tamen ad excitanda studia non inidonei. Admonet adagium, ut ex aliorum erratis ipsi cautiores efficiamur et alienis periculis reddamur prudentiores, et aliorum desipientia nobis sapiendi praebeat occasionem. Vulgo jactatus versus est in eandem sententiam :

Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.

Cicero in epistola quadam bellum esse scripsit, ex aliorum erratis suam vitam in melius instituere. Plautus item : Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit. Extat et hujusmodi quidam mimus, Publianus, uti conjicimus.

Ex vitio alterius sapiens emendat suum,

et Demea Terentianus jubet ex aliis exemplum capere. Potest et in hunc accipi sensum, ut is dicatur aliena frui insania, qui alienis fruitur malis, ipse in tuto consistens. Nulla enim voluptas minoris constat neque ulla solet esse jucundior. Sumptum videri potest proverbium ex Sophoclis tragoedia, cui titulus Ajax flagellifer, apud quem Ajace per insaniam gloriante, quod hostes sustulisset, cum saevisset in pecudes, Pallas Ulyssem ad hoc spectaculum invitat his verbis :

Οὐκοῦν γέλως ἥδιστος εἰς ἐχθροὺς γελᾶν,

id est

Ridere de hoste risus est suavissimus.

Index Adagiorum