I. 2. Simile gaudet simili. xxi

Ὅμοιον ὁμοίῳ φίλον, id est Simile gaudet simili. Aristoteles libro Moralium octavo : Ὅμοιον ὁμοίου ἐφίεται, id est Simile appetit simile. Item libro nono : Ὅμοιον ὁμοίῳ φίλον, est Simile simili amicum. Unde est et illud : Ὁμοιότης τῆς φιλότητος μήτηρ, id est Similitudo mater amoris. Quare ubi absoluta similitudo, ibi vehementissimus amor, id quod indicat fabula Narcissi. Agathon in Convivio Platonis : Ὁ γὰρ παλαιὸς λόγος εὖ ἔχει, ὡς ὅμοιον ὁμοίῳ ἀεὶ πελάζει, id est Scite quidem veteri proverbio fertur, simile simili semper haerere. Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto sit amicus ab adulatore dignoscendus, refert hujusmodi senarios :

Γέρων γέροντι γλῶτταν ἡδίστην ἔχει,

Παῖς παιδί, καὶ γυναικὶ πρόσφορον γυνή,

Νοσῶν τ᾿ ἀνὴρ νοσοῦντι, καὶ δυσπραξίᾳ

Ληφθεὶς ἐπῳδός ἐστι τῷ πειρωμένῳ,

id est

Seni senilis lingua jucundissima est,

Pueroque puer, et mulier apta feminae,

Aegrotus itidem aegroto, et in malis situs

Exercito malis placet atque congruit.

Diogenes Laertius ostendens quaedam imitatum Platonem ex Epicharmi scriptis adducit et illud : Quod canis cani videtur pulcherrima et bovi bos et asina asino et sus sui. Diximus alibi suum cuique reginae placere regem. Plato libro De legibus octavo : Φίλον μέν που καλοῦμεν ὅμοιον ὁμοίῳ κατ᾿ ἀρετὴν καὶ ἴσον ἴσῳ, id est Amicum quidem vocamus simile simili quoad virtutem et aequale aequali. Quanquam adagium recte transferetur et ad illos, quos similitudo conciliat vitiorum. In quos est illud Catulli :

Pulchre convenit improbis cinaedis.

Item illud Martialis :

Uxor pessima, pessimus maritus,

Miror non bene convenire vobis.

Illud item Juvenalis : Magna inter molles concordia.

Index Adagiorum