I. 2. Aequalis aequalem delectat. xx

Pares cum paribus Similitudo mater est benevolentiae consuetudinisque et familiaritatis conciliatrix. Unde videmus juvenes inter se libenter convenire, senes cum senibus congregari, doctos doctorum conventu capi, improbos congredi cum improbis, bibones cum bibonibus, nautas amare nautas, divitibus esse necessitudinem cum divitibus atque in universum similia similibus gaudere. In hanc sententiam extant aliquot veterum proverbia, quorum est illud : Ἥλιξ ἥλικα τέρπει, id est Aequalis aequalem delectat. Quod usurpans M. Tullius in Catone Majore. Pares autem, inquit, cum paribus, ut est in vetere proverbio, facillime congregantur.Nam prima familiaritatis conciliatio proficiscitur ab aetatis aequalitate, quam Graeci vocant ὁμηλικίαν. Ad quod alludens Homerus in Odysseae O :

Ἀτὰρ καὶ ὁμήλικες εἰμεν,

id est

Quinetiam sumus aequaevi.

Huc respexit Plato primo De republica libro, apud quem Cephalus, qui se testatur jam pervenisse ἐς γήραος οὐδός, id est senectae limen, ait : Πολλάκις γὰρ συνερχόμεθά τινες εἰς ταὐτὸ παραπλησίαν ἡλικίαν ἔχοντες, διασῴζοντες τὴν παλαιὰν παροιμίαν, est Saepenumero plerique convenimus ferme aequales antiquum illud servantes proverbium. Aristoteles secundo Rhetoricorum libro recensens quae quibus sint jucunda, scribit in totum ea natura sese invicem delectari, quae genere sint conjuncta aut similia ut hominem homine, equum equo, adulescentem adulescente. Atque huc tendere proverbia vulgo jactata : Ἥλιξ ἥλικα τέρπει. Item id genus alia quaedam. Verba illius haec sunt : Τὰ συγγενῆ δὲ κατὰ φύσιν ἀλλήλοις ἐστίν, ἅπαντα τὰ συγγενῆ καὶ ὅμοια ἡδέα ὡς ἐπὶ τὸ πολύ, οἷον ἄνθρωπος ἀνθρώπῳ καὶ ἵππος ἵππῳ καὶ νέος νέῳ. Ὅθεν καὶ αἱ παροιμίαι εἴρηνται, ὡς ἧλιξ ἥλικα τέρπει, καὶ ὡς ἀεὶ τὸ ὁμοῖον, καὶ ὅσα ἄλλα τοιαῦτα. Theognis ait amicitiam cohaerere inter aequales, vicinos et senes :

Πάντες μὲν τιμῶσιν ὁμῶς, ἴσοι οἵ τε κατ᾿ αὐτὸν

Οἰκοῦσιν χωρίς, οἵ τε παλαιότεροι,

id est

Omneis hi sese venerantur amantque vicissim,

Vicini, aequales viribus atque senes.

Nec alienum est ab hoc proverbio, quod Empedocles ait apud Aristotelem, libro De anima primo, animam esse quiddam ex omnibus elementis conflatum, immo ipsam horum quidvis esse et ununquodque cognoscere, eo quod habet affine quiddam cum singulis. Unde et Plato in Timaeo dicit animam ex elementis constare. Empedoclis versus sic habent :

Γαίῃ μὲν γὰρ γαῖαν ὀπώπαμεν, ὕδατι δ᾿ ὕδωρ,

Αἰθέρι δ᾿ αἰθέρα δῖον, ἀτὰρ πυρὶ πῦρ ἀΐδηλον,

Στοργῇ δὲ στοργήν, νεῖκος δέ τε νείκεϊ λυγρῷ.

Quos versus, quoniam initio desperabamus commodius verti posse, ab Argyropylo versos subjecimus :

Terram nam terra, lympha cognoscimus aquam,

Aetheraque aethere, sane ignis dignoscitur igni,

Sic et amore amor ac tristi discordia lite.

Quanquam in primo versu suspicor a librariis undam versam in aquam. Post amicorum rogatu nostra addidimus qualiacumque :

Terra quidem terra sentitur, lymphaque lympha,

Aetherque aethere purus, at igni noxius ignis,

Dulcis amore amor atque odio funesta simultas.

Argyropylus explendi carminis gratia pro uno verbo ὀπώπαμεν duo reddidit, cognoscimus et dignoscitur, duo epitheta praetermisit, δῖον καὶ ἀΐδηλον. Deinde vocis repetitae gratiam bis perdidit, in aquam et undam, in discordia et lite, ut ne commemorem duritiem compositionis in Terram nam. Sic et sane adverbium de suo attexuit. Nos amori addidimus epitheton, sed quod fuerat additurus poeta, si per metri leges licuisset, quandoquidem voci contrariae addidit suum νείκεϊ λυγρῷ. Non haec mihi dicuntur, ut suggillem virum de studiis optimis optime meritum, sed ut judicio proficiant adulescentes, quibus haec potissimum scribuntur. Philosophorum quispiam, Zenon ni fallor, apud Augustinum prodidit animam ipsam esse numerum seipsam moventem atque hanc ob causam rebus numerosis natura capi delinirique, veluti musicis modis afficiuntur et pueri cognato quodam naturae sensu, cum prorsus nesciant quid sit musica. Aristoles hoc ipso quem modo retulimus loco definitionem hanc adducit tacito auctoris nomine.

Index Adagiorum