I. 2Frons occipitio prior.xix
Priscis agricolis celebratum adagium atque instar aenigmatis jactatum : Frons occipitio prior. Quo significavit antiquitas rectius geri negotium, ubi praesens ac testis adest is, cujus agitur negotium. Prior dictum est pro potior meliorque. Alioqui quis ignorabat frontem priorem esse capitis partem, occipitium posteriorem ? Tametsi haec amphibologia commendat nonnihil dicti gratiam, quod ob antiquitatem oraculi instar habebatur. Extat autem apud Catonem libro De re rustica, capite quarto. Si bene, inquit, aedificaveris, libentius et saepius venies, fundus melior erit minusque peccabitur, fructi plus capies, frons occipitio prior. [Agr., 4] Plinius item in eandem ferme sententiam, libro Historiae mundi decimooctavo, capite quinto Eum tamen, inquit, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur. [Hist. Nat., XVIII, 31] Rursum ejusdem libri capite sexto : Et ideo majores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. [Hist. Nat., XVIII, 43] Aristoteles Oeconomicorum libro primo videtur hanc sententiam ad Persam quempiam referre subnectens alteram huic similem, quae a Libe quodam sit profecta. Sed satius fuerit ipsius adscribere verba, si quis forte desiderabit : Καὶ τὸ τοῦ Πέρσου καὶ Λίβυος ἀπόφθεγμα εὖ ἂν ἔχοι· ὁ μὲν γὰρ ἐρωτηθείς, τί μάλιστα ἵππον πιαίνει, ὁ τοῦ δεσπότου ὀφθαλμὸς ἔφη· ὁ δὲ Λίβυς ἐρωτηθείς, ποία κόπρος ἀρίστη, τὰ τοῦ δεσπότου ἴχνα ἔφη, [Oec., 1345a] id est Atque illud Persae Libysque responsum, recte servabitur. Nam alter interrogatus, quae res potissimum saginaret equum, respondit oculus domini, alter rogatus, quod stercus esset optimum, domini vestigia inquit. Uterque significavit domini praesentiam plurimum habere momenti ad rem bene gerendam. Item Columella putat rem malam esse frequentem fundi locationem, pejorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere. [Agr., I, 1, 18] Huc pertinet illud quod refertur a Gellio, quod cum quidam corpulentus ac nitidus equum haberet macilentum ac strigosum, rogatus quid esset in causa, respondit mirum non debere videri, si equo suo esset habitior, quandoquidem ipse se pasceret, equum curaret servus. [Noct. Att., IV, 20, 11] Plutarchus in commentario De liberis educandis : Κἀνταῦθα δὴ ῥηθὲν ὑπὸ τοῦ ἱπποκόμου χάριεν, ὡς οὐδὲν οὕτω πιαίνει τὸν ἵππον ὡς βασιλέως ὀφθαλμός, [De liberis educandis, 9d] id est Hinc et illud eleganter dictum ab equisone, nihil perinde saginare equum ut regis oculum. Hujus figurae est quod Aeschylus in tragoedia, cui titulus Persae, domini praesentiam oculum domus vocat :
[Pers., 169] id estὌμμα γὰρ δόμων νομίζω δεσπότου παρουσίαν,
Eodem pertinet, quod perquam venuste dixit T. Livius non satis feliciter solere procedere, quae oculis agas alienis. [Hist., XXVI, 22, 6] Innuit tale quiddam et Terentius in Eunucho, cum ait : Ita ut fit, domini ubi absunt, significans absentibus heris ministros omnia facere indiligentius et peccare licentius ; [Eun., 600] nempe haec omnia eo tendunt, ut quisque suum negotium praesens curet neque magnopere fidat alienae industriae. Id nulli magis observandum quam principi, si modo principis animum gerat, non praedonis, hoc est si publicum commodum cordi habet. At hodie fere episcopi et reges omnia alienis manibus, alienus auribus atque oculis agunt, neque quicquam minus ad se pertinere putant quam rempublicam aut privatis suisque distenti aut voluptatibus occupati.Nam domus oculum esse domini judico praesentiam.