I. 2Semper similem ducit deus ad similem.xxii
Potest autem adagium ex Homero natum videri, apud quem in Odysseae P Melanthius caprarius conspicatus Eumaeum subulcum ipsum Ulyssem secum adducentem sed habitu specieque pannosi, scomma jacit in utrumque, quasi duo inter se similes bene convenissent :
[Od., XVII, 217] id estΝῦν μὲν δὴ μάλα πάγχυ κακὸς κακὸν ἡγηλάζει,
Ὡς αἰεὶ τὸν ὁμοῖον ἄγει θεὸς ὡς τὸν ὁμοῖον,
Aristoteles libro Moralium octavo proverbii loco refert : Ὅθεν τὸν ὅμοιόν φασιν ὡς τὸν ὅμοιον, [Eth. Nic., VIII, 1115a] id est Unde simile aiunt ad simile.Nunc adeo malus ecce malum comitatur, ut usque
Ad similem deus adducit similemque paremque.