II. 3. Longum valere jussit. iv

Μακρὰν χαίρειν φράσας ταῖς ἐνταῦθα τιμαῖς, id est Honoribus, qui hic sunt, longum valere jussis. Ea figura quoties ad rem, non ad hominem refertur, haud dubie proverbialis est. Rem igitur, a qua nos abdicamus, ei renuntiare dicimur ac longum valere jubere. Sumpta metaphora ab iis, qui discedunt diutius abfuturi seu nunquam redituri. Est saepicule apud Lucianum et item apud alios. M. Tullius in Epistolis ad Atticum, lib. VIII : At ille πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens contulit se Brundusium. Incertum, utrum de philosopho quopiam loquatur, qui cum solitus esset multa praeclara de honesto loqui, quod in ipso situm esset, postea, veluti renuntians philosophiae, sibi consuluerit, an de Pompeio, qui Caesarem fugit in Graeciam, incolumitatis rationem habens potius quam dignitatis. Item Hippolytus apud Euripidem :

Τὴν σὴν δὲ Κύπριν πόλλ᾿ ἐγὼ χαίρειν λέγω,

id est

Veneri tuae multum valere renuntio.

Usurpat Lucianus in Jove tragoedo. Idem in apologia Ὑπὲρ τοῦ ἐν τῇ προσαγορεύσει πταίσματος interpretatur proverbium his quidem verbis : Τὸ γοῦν μακρὰν χαίρειν τὸ μηκέτι φροντιεῖν δηλοῖ, id est Hoc dictum longum valere declarat nobis non amplius curae futurum. M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo quinto, pro μακρὰν χαίρειν dixit nuntium remittere : Virtuti, inquit, nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis. Eadem forma dicimur repudiare aut renuntiare aut nuntium mittere iis, quae spreta relinquimus, metaphora sumpta a sollemni more divortii, quo qui divertebat, dicere solet : Tua tibi habe. Sic enim Caius libro vigesimo quarto, titulo secundo De divortiis et repudiis, capite Divortium : In repudiis autem, id est in renuntiationibus, comprobata sunt haec verba : Tuas res tibi habeto. Item haec verba : Tuas res tibi agito. His igitur verbis peragebatur divortium in matrimonio. In sponsalibus autem, inquit, discutiendis placuit renuntiationem intervenire oportere, in qua re haec verba probata sunt : Condicione tua non utar. Ita Alcmena apud Plautum :

Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

Huc alludens Cicero in Antonium : Frugi factus est, inquit, illam suas res sibi habere jussit. Apud jureconsultos frequens est nuntium mittere, quod fit pariter in matrimoniis atque in sponsalibus, licet diversa verborum formula, quemadmodum diximus. De rebus animi fiet jucundius, veluti si, qui dicitur ab aulica vita aliove studio recedere, de eo sic loquamur : Aulam suas sibi res habere jussit. Philologiae suas res sibi habere jussit.

Index Adagiorum