II. 3. Ficus ficus, ligonem ligonem vocat. v

Τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην λέγων, id est

Ficusque ficus, ac ligonem nominans ligonem.

Senarius e comoediis Aristophanis in adagionem traductus. Quadrat in eum, qui simplici et rusticana utens veritate rem, ut est, narrat nullis verborum ambagibus ac phaleris obvolvens. Sunt enim apud rhetores figurae quaedam, quibus fit, ut turpia honeste, aspera molliter, superba modeste, mordacia blande dicantur ; at qui crassiore sunt Minerva, rudius ac planius eloquuntur, suo quidque nomine signantes. Lucianus in Jove tragoedo :

Ἐγὼ γάρ, ὡς ὁ κωμικὸς ἔφη,

Ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων,

id est

Nam ego, quemadmodum ait comicus,

Rusticanus sum et ligonem ligonem appello.

Rursum in Praeceptis historiae conscribendae vult scriptorem liberum et incorruptum esse, qui rem, ut est gesta, narrans ficus ficus appellet, ligonem ligonem. Invenitur ad hunc quoque modum : Τὰ σῦκα σῦκα λέγω καὶ τὴν κάρδοπον κάρδοπον, id est Ficus ficus voco, panarium panarium. Aristophanes in Nebulis :

Οὐκ ἂν ἀποδοίην οὐδ᾿ ὀβολὸν ἂν οὐδενί,

Ὅς τις καλέσειε κάρδοπον τὴν καρδόπην,

id est

Ego nec obolum cuipiam persolverim,

Qui cardopum tantum vocarit cardopam.

Cardopus arca panaria. Caeterum poeta facit Socratem nugantem, qui contendat non esse dicendum κάρδοπον, quemadmodum dicebat Cleonymus, sed καρδόπην, ὥσπερ καλεῖς inquit, τὴν Σωστράτην.

Index Adagiorum