II. 2. Proteo mutabilior. lxxiv

Πρωτέως ποικιλώτερος, id est Proteo mutabilior, in vafrum et versipellem competit. Lucianus in Sacrificiis Jovem ποικιλώτερον αὐτοῦ Πρωτέως appellat, quod se subinde in alias atque alias formas transfiguraret. Plato in Ione : Ἀλλ᾿ ἀτεχνῶς, ὥσπερ ὁ Πρωτέυς, παντοδαπὸς γίγνῃ, στρεφόμενος ἄνω καὶ κάτω, id est Sed prorsus Protei in morem in omnem speciem verteris, sursum ac deorsum te ipsum distorquens. Horatius in eos, qui facile vertunt sententiam :

Quo teneam vultus mutantem Protea nodo ?

Idem alibi :

Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Protea vocat tergiversantem et quem Graeci vocant δυσφώρατον, id est deprehensu difficilem. Porro fabulam Protei notiorem arbitror, quam ut hic sit recensenda. Extat apud Homerum Odysseae quarto et apud Maronem quarto item Georgicon. Simili figura diceretur et Vertumno inconstantior. Nam hic deus in omnigenam speciem sese variat, unde et nomen reperit apud Latinos. Horatius : Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Hujus meminit Ovidius describens, quemadmodum amans Pomonam deam alias subinde formas assumpserit. Et εὐμεταβολώτερος Ἐμπούσης, id est Empusa mutabilior. Cujus mentionem fecit Lucianus in commentario De saltationibus : Ἴδοις τ᾿ ἂν οὖν αὐτοὺς πρὸς τὸν αὐτὸν καιρὸν ὠκέως διαλλαττομένους καὶ αὐτὸν μιμουμένους τὸν Πρωτέα. Εἰκάζειν δὲ χρὴ καὶ τὴν Ἔμπουσαν τὴν ἐς μυρίας μορφὰς μεταβαλλομένην, id est Videbis igitur ipsos eodem in tempore subito in aliam transfigurari speciem atque ipsum referre Proteum. Quin et Empusae exemplum conferre oportet, quae sese in innumerabiles vertit formas. Meminit hujus Aristoph. in Ranis :

Καὶ μὴν ὁρῶ νὴ τὸν Δία θηρίον μέγα.

Ποῖόν τι; Δεινόν· παντοδαπὸν γοῦν γίγνεται.

Τότε μὲν βοῦς, νυνὶ δ᾿ ὀρεύς, τότε δ᾿ αὖ γυνὴ

Ὡραιοτάτη τις. Ποῦ ἐστι; Φέρ᾿ ἐπ᾿ αὐτὴν ἴω.

Ἀλλ᾿ οὐκ ἔτ᾿ αὖ γυνή ᾿στιν, ἀλλ᾿ ἤδη κύων.

Ἔμπουσα τοίνυν γ᾿ ἐστί,

id est

At maximam profecto video beluam.

Qualem ? Novam, quae in cuncta subito vertitur :

Modo bos, modo autem mula, rursum femina

Pulcherrima. Age ubi est ? Recta ad illam jam feror.

At rursus haud est mulier, immo jam canis.

Empusa proinde est.

Interpres adscribit Empusam spectrum quoddam esse, quod ab Hecate soleat emitti videndum miseris et calamitosis. Id subinde consuevit aliis atque aliis formis exhibere sese. Quidam existimant meridianis horis apparere solitum iis, qui parentant Manibus. Quod quidem haud scio an recte possit referri ad id, quod extat in Psalmis Hebraeorum : Ἀπὸ συμπτώματος καὶ δαιμονίου μεσημβρινοῦ, id est Ab occursu et daemonio meridianio. Sunt qui hanc ipsam Hecaten affirment esse. Narrant autem uno videri pede, unde et nomen inditum putant Ἔμπουσαν οἱονεὶ ἑνίποδα. Demosthenes ait Aeschinis matrem, cui ipse Leucotheae nomen mutasset, appellatam fuisse Empusam, eo quod quaestus gratia quidvis et faceret et pateretur.

Index Adagiorum