II. 2. Amicus magis necessarius quam ignis et aqua. lxxv

Ἀναγκαιότερος πυρὸς καὶ ὕδατος ὁ φίλος, id est Amicus magis necessarius quam ignis et aqua. Hyperbole proverbialis admonens neminem esse tam divitem aut potentem, quin opus habeat amicorum officiis. Quemadmodum enim citra ignem et aquam non constat hominum vita, ita nec sine consuetudine atque opera familiarium, quos ob id ipsum Latini necessarios vocant, ut amicitiam necessitudinem. Innuit adagium duo quaedam maxima commoda colligi ex amicitia : voluptatem et usum. Nihil est enim neque jucundius igni, neque utilius aqua. Quamobrem scripsit Horatius :

Nil ego contulerim jucundo sanus amico.

Item Euripides apud Plutarchum :

Εἰς ὄμματ᾿ εὔνου φωτὸς ἐμβλέψαι γλυκύ,

id est

Dulce est tueri hominis amici lumina.

Recensetur adagium a Plutarcho commentario, quem inscripsit Quo pacto sit dignoscendus assentator ab amico : Καθ᾿ ὃ δὴ καὶ λέγεται πυρὸς καὶ ὕδατος ὁ φίλος ἀναγκαιότερος, id est Quapropter dicunt etiam amicum igni quoque et aqua magis necessarium esse. Extat et apud Aristotelem in Moralibus et apud Ciceronem in Laelio. Hodieque vulgus indoctum habet in ore, quod est verissimum, tolerabilius vivi sine pecuniis, quam sine amicis.

Index Adagiorum