II. 2. In simpulo. lxxiii

M. Tullius libro De legibus tertio agens de lege tabellaria, hoc est de jure ferendorum per tabellam suffragiorum : Et avus quidem noster, inquit, singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, restitit M. Gratidio, cujus in matrimonio sororem, aviam nostram, habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos post filius ejus Marius in Aegaeo excitavit mari. Hactenus Cicero. Quantum igitur conjectura consequi licet, in simpulo fieri dicebatur, quod vel clanculum, vel in re minuta atque humili fieret. Est enim simpulum, auctore Festo, vas parvum non dissimile cyatho ; unde mulieres rebus divinis deditae simpulatrices vocentur. M. Varro scribit vas esse minutim fundens, in cujus locum successerit epichysis  ; unde veteres res minutas nulliusque precii simpularias appellabant. Plinius libro XXXV, cap. XII : In sacris quidem etiam inter has opes non myrrhinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpulis innocentius. Attestatur et M. Varro, cum apud Nonium Marcellum ait deos ipsos vili simpulo invitari. Item Apuleius : In hodiernum, inquit, populus Romanus diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. Sunt qui pro simpulo legant sympuvium, cujus meminit Juvenalis satira sexta :

Aut quis

Sympuvium ridere Numae nigrumque catinum

At Vaticano fragiles de monte patellas

Ausus erat ?

M. Tullius in Paradoxis : Quid autem Numa Pompilius ? Minusne gratas diis immortalibus capedines ac fictiles urnulas fuisse quam delicatas aliorum pateras arbitramur ? Polemon apud Athenaeum libro undecimo tradit ad ipsius etiamnum aetatem Graecos quosdam bibere solitos ex fictilibus, velut Argivos in publicis conviviis ac Lacedaemonios in festis aut epiniciis aut nuptiis virginum. Proinde non absurdum videtur, si quis existimet sumptam allegoriam a puerorum lusu, quo solent per fistulam angustam in simpulum inflantes quasi fluctus quosdam et aquae strepitum excitare.

Index Adagiorum