II. 2. Sapientia vino obumbratur. lxi

Plinius historiae mundi libro vigesimo tertio, capite primo : Vinum jejunos bibere novitio invento inutilissimum est. Curas vigoremque animi impedit ad procinctum tendentibus, somno accommodatum ac securitatibus. Jamque dudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministravit. Sic quoque in proverbium cessit sapientiam vino obumbrari. Hactenus Plinius. Porro quod Plinius citat, est Odysseae quarto. In proverbiis item ecclesiasticis duo referuntur, quae sapientem etiam dementent : vinum et mulieres.

Index Adagiorum