II. 2. Aureo piscari hamo. lx

Aureo piscari hamo dicuntur qui mediocris commodi cupiditate periculum adeunt, ut maximarum rerum faciant jacturam. Commemoratur inter facete dicta Octavii Caesaris a Suetonio. Fit enim nonnunquam, ut piscis hamum etiam ipsum secum auferat. Porro metaphorae pleraeque a piscatione ductae proverbii vice sunt usurpatae, sicut expiscari apud Terentium pro eo, quod est diligenter elicere atque exquirere, vorare hamum apud Plautum, Semper tibi pendeat hamus apud Nasonem. Quod si quis pugnet Augusti dictum non esse proverbium, certe proverbiale est nec indignum, quod in hunc ordinem adlegatur. Potest fieri, ut quibusdam etiam hoc libuerit, aureo hamo piscari, siquidem auctore Suetonio Nero Caesar reti aurato, funibus purpura coccoque nexis piscari solitus est. Proinde quoties sic ambimus quippiam, ut, si potiamur optatis, mediocre sit emolumentum, sin fallat spes, damnum ingens, apte dicemur aureo piscari hamo. Id quod frequenter usu venit iis, qui scrutantur abditas terrae venas, sed frequentius, qui vulgo dicuntur alchimistae, de quibus apud Athenaeum, libro sexto, venuste dixit Phalereus Demetrius, ὅτι πολλάκις καταναλώσαντες τὰ φανερὰ τῶν ἀδήλων ἕνεκα, ἃ μὲν ἔμελλον, οὐκ ἔλαβον, ἃ δὲ εἶχον, ἀπέβαλον, id est quod frequenter certis consumptis incertorum gratia, quae se capturos sperabant, non ceperunt, quae vero habebant, abjecerunt.

Index Adagiorum