II. 2. Homines frugi omnia recte faciunt. lxii

M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum quarto : Frugalitatis nomen tanquam ad caput referre volumus, quod nisi eo nomine virtutes continerentur, nunquam illud tam pervulgatum esset, ut jam proverbii locum obtineret, homines frugi omnia recte facere. Hactenus Cicero. Docet adagium quosdam improbos homines certis in rebus nonnunquam esse usui ac praeclare se gerere ; verum ubique ac perpetuo praestare virum integrum atque inculpatum, id ejus demum esse videtur, qui natura vereque sit probus. Alludit ad hanc sententiam Euripides in Hecuba, cum ait :

Ἀνθρώποις δ᾿ ἀεὶ

Ὁ μὲν πονηρὸς οὐδὲν ἄλλο πλὴν κακός,

Ὁ δ᾿ ἐσθλὸς ἐσθλός, οὐδὲ συμφορᾶς ὕπο

Φύσιν διέφθειρ᾿, ἀλλὰ χρηστός ἐστ᾿ ἀεί,

id est

Ceterum in mortalibus

Quisquis malus, nil aliud ille quam malus,

Frugi usque frugi est, non enim ingenium gravis

Fortuna vitiat, sed probus semper manet.

Item in Iphigenia in Aulide :

Ὁ δ᾿ ὀρθὸς

Ἐσθλὸν σαφὲς ἀεί,

id est

At, qui probus,

Is palam est semper probus.

Aristoteles libro Moralium septimo : Τό τε γὰρ ἀγαθὸν ἁπλοῦν, τὸ δὲ κακὸν πολύμορφον· καὶ ἀγαθὸς μὲν ὅμοιος ἀεὶ καὶ οὐ μεταβάλλεται τὸ ἦθος, ὁ δὲ φαῦλος καὶ ὁ ἄφρων οὐδὲν ἔοικεν ἕωθεν καὶ ἐσπέρας id est Siquidem, quod bonum, idem simplex, contra quod malum, id varium est ; et, qui bonus, is semper sui similis, neque unquam commutat mores, at quisquis improbus et stultus, haudquaquam idem esse videtur mane et vesperi. Huic mire concinit illud literarum arcanarum : Stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol.

Index Adagiorum