II. 2. Quid primum aut ultimum ?. liv

Τί πρῶτον ἢ τί ὕστατον; id est Quid primum aut ultimum ? Figura proverbialis, qua utimur, quoties aut rerum copiam tantam significamus, ut haesitemus, unde potissimum exordiamur, aut cum perplexi dubitamus, quid primum agere debeamus. Lucianus in libello, cui titulus De mercede servientibus : Καὶ τί σοι πρῶτον, ὦ φιλότης, ἢ τὶ ὕστατον, φασί, καταλέξω τούτων, ἃ πάσχειν ἢ ποιεῖν ἀνάγκη τοὺς ἐπὶ μισθῷ συνόντας; id est Quidnam tibi primum, amice, aut quid postremum, ut dici solet, commemorem ex his, quae et pati et facere coguntur ii, qui mercede serviunt ? Porro Lucianus desumpsit ex Odysseae libro nono, in quo Ulysses ad hunc loquitur modum :

Τί πρῶτον, τί δ᾿ ἔπειτα, τί δ᾿ ὑστάτιον καταλέξω;

id est

Quid primum, quid mox et quae tandem ultima dicam ?

Juvenalis :

Quo te circumagis, quae prima aut ultima ponas ?

Ejusdem characteris est illud Euripidis in Junone insaniente :

Ὦμοι, τίν᾿ ὑμῶν πρῶτον ἢ τίν᾿ ὕστατον

Πρὸς στέρνα θῶμαι;

id est

Quem vestrum, ohe, quem pectori admoveam meo

Primum ultimumve ?

Index Adagiorum