II. 2Exercitatio potest omnia.liii
Μελέτη πάντα δύναται, id est Cura omnia potest. Laertius hanc sententiam Periandro tribuit, qui Isthmum etiam tentarit perfodere. Significat autem nihil esse tam arduum, quod diligentia curaque non efficiatur. Vergilius in Georgicis :
[Georg., I, 145] Extat apud Graecos proverbialis sententia : Θεοὶ τἀγαθὰ τοῖς πόνοις πωλοῦνται, id est Dii bona laboribus vendunt. Huc allusit Horatius :Labor omnia vincit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.
[Carm., I, 3, 36] Sophocles in Electra :Perrupit Acheronta Herculeus labor.
[Elec., 945] id estΠόνου τοι χωρὶς οὐδὲν εὐτυχεῖ,
Fertur et versus Menandri :Citra laborem nil bene est.
[Flor., III, 29, 47] id estΠάντα τὰ ζητούμενα
Δεῖσθαι μερίμνης φασὶν οἱ σοφώτεροι,
Simplicius Antiphanes :Quaecumque votis expetuntur, praedicant
Egere curis, qui valent prudentia.
[Flor., III, 29, 51] id estΤῆς ἐπιμελεῖας πάντα δοῦλα γίγνεται,
Quanquam autem in praesentia non est neque propositi, neque operis hujus, quidquid ad hujusmodi sententias facit, in unum converrere, tamen haud gravabor, quandoquidem casus obtulit, adscribere verba Senecae ex libro De ira II : Atque nihil est, inquit, tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat assidua meditatio. Nullique sunt tam feri suique juris affectus, ut non disciplina perdomentur. Quodcumque imperavit animus, obtinuit. Quidam nunquam ridere consueti sunt. Vino quidam, alii Venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit. Didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ac sine ulla respirandi vice perpeti maria. Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile, cujus sibi ipsa mens patientiam indixerit. [Ir., IV, 12, 3]Domat atque subigit cuncta diligentia.