II. 2. Unum ad unum. xlii

Ἓν πρὸς ἕν, φασίν, inquit Lucianus, id est Unum ad unum, nimirum figuram proverbialem esse significans, cum exactius singula singulis componantur. Theocritus in Pastore : Ἐμὶν δέ τυ βωκολιάσδευ / ἓν ποθ᾿ ἕν, id est si libet ad verbum reddi : Tu vero mihi pascito boves unum ad unum. Sic enim quidam eruditi legunt. Plato libro De legibus quinto : Δεῖ δὲ πάντα ἄνδρα, ἓν πρὸς ἕν, τοῦτο σπεύδειν. Reddetur et hoc ad verbum : Oportet autem omnem hominem, unum ad unum, ad hoc festinare, hoc est pro se quemque. Idem in libro sexto : ἓν ἐφ᾿ ἑνὶ παρέχειν. Utitur et libro primo, plane proverbiali figura, ἓν πρὸς ἕν. Rursum lib. IV : ἀνθ᾿ ἑνὸς ἕν. Translatum videri potest a praelio, quoties acriter res geritur, singulis adversus singulos dimicantibus. Nisi malumus ad Laconicum illud apophthegma referre. Narrat enim Plutarchus in libello De futili loquacitate Lacedaemonios aliquando unum legatum ad Demetrium regem misisse, cumque stomacharetur tyrannus vociferareturque : Unum, inquiens, ad me Lacedaemonii ?, legatum nihil attonitum respondisse : Unum ad unum. Nec absurde dixeris, a mathematicis mutuo sumptum, quorum est haec loquendi figura peculiaris : ἓν πρὸς ἕν, id est unum ad unum, sic enim proportionem constare dicunt, quam vocant parilitatis sive aequalitatis.

Index Adagiorum