II. 2. In nocte consilium. xliii

Ἐν νυκτὶ βουλή, id est In nocte consilium. Admonet adagium non esse praecipitandum consilium neque statim ad primos animi impetus quippiam agendum. Nox autem propter solitudinem ac silentium vel maxime ad considerandum consultandumque de rebus gravibus est idonea. Praeterea saepenumero fit, ut somnus sedata cupiditate pristinam sententiam vertat. Unde etiam vulgo dicitur ab idiotis nostratibus : Super hac re indormiam, ubi significant se per otium deliberaturos. Porro praeceps consilium inauspicatum esse solere et vulgato sermone dicitur, et eleganter admonuit Sophocles apud Plutarchum libello De garrulitate :

Οὐ γάρ τι βουλῆς ταὐτὸ καὶ δρόμου τέλος,

id est

Cursus enim haud est finis idem et consilii.

siquidem in cursu vincit, qui celerrimus sit, in consultando cunctatio tutior est, periculosa celeritas. Plutarchus in Symposiacis, decade septima, problemate nono, citat Platonem, qui scripserit apud Lacedaemonios, ni fallor, fuisse νυκτερινὸν σύλλογον, id est nocturnum conventum gravissimorum, ad quem difficilimae causae rejiciebantur. Addit apud veteres noctem εὐφρόνην fuisse vocatam παρὰ τὸ εὖ φρονεῖν, a bene sapiendo.

Index Adagiorum