II. 2. In canis podicem inspicere. xxxvi

Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις :

Τούτῳ μὲν εἶπον ἐς κυνὸς πυγὴν ὁρᾶν,

id est

Canis quidem hunc inspicere jussi podicem.

Interpres admonet vulgo dici solere in caecutientes, adscribens et hunc trochaicum :

Ἐς κυνὸς πυγὴν ὁρᾶσθαι καὶ τριῶν ἀλωπέκων,

id est

In canis despicere podicem triumque vulpium.

Allusit eodem et in Acharnensibus :

Τοῖς ὀστίνοις φυσῆτε τὸν πρωκτὸν κυνός.

Obscaenius est, quam ut vertere libeat. Has profecto nugas pigeret adscribere, ni propositum esset operi suscepto per omnia satisfacere καί, ἣν ἔλαχον, Σπάρτην κοσμεῖν.

Index Adagiorum