II. 2. Canis festinans caecos parit catulos. xxxv

Ἡ κύων σπεύδουσα τυφλὰ τίκτει, id est Canis festinans caecos parit catulos. In eos jaciebatur, qui, nimio festinandi studio rem parum absolutam edunt, ut si quis operis parum elimati praecipitet aeditionem. Hinc natum, quod canis, quia celerius pariat, catulos caecos velut adhuc immaturos aedit. Aristoteles libro De generatione animalium quarto demonstrat id potissimum evenire in animantibus, quae multifidis sunt pedibus et numerosum alunt fetum, ut vulpes, ursa, leaena, canis, lupa. Nam haec omnia caecos pariunt catulos, quaedam etiam informes adhuc edunt. In causa putat, quod, cum corporis humor non sufficiat alendo tam numeroso fetui, natura partum imperfectum potius educit. Galenus item libro, quem conscripsit De semine : Τὰς δὲ κύνας ἤδη που καὶ ἡ παροιμία φησὶν τυφλὰ τίκτειν ὑπὸ σπουδῆς, id est Canes vero etiam proverbio jactatum est ob festinationem caeca parere. Quanquam canum catulos Galenus mavult imperfectos dici quam caecos, cum talpae proprie caecae dicantur. Animantia, quae fetus edunt caecos, ἀλαοτόκα vocantur Graecis, quasi Latine dicas caecipara. Alludit ad paroemiam Aristophanes in Pace :

Ἡ κώδων ἀκαλανθὶς ἐπειγομένη τυφλὰ τίκτει,

id est

Caeca parit properato acalanthis tinnula nixu.

Et interim Graeci grammatici dubitant, quid sit acalanthis. Alii putant nomen insignis canis, deductum παρὰ τὸ ἀκαλὸν θεῖν, id est quod placide currat. Sunt rursus qui suspicentur avem esse. Κώδων autem tintinabulum est, quo in aedibus magnatum et hodie in collegiis convocantur familiares ad officium. Alii suspicantur dictum παρὰ τὸ ἀκάλλειν, id est a blandiendo, quod notis adblandiens canis allatrat hospites. Sic divinant Aristophanis interpres, Etymologus et Suidas.

Index Adagiorum