II. 2. Iterum tranquillitatem video. v

Αὖθις αὖ γαλήν᾿ ὁρῶ, id est Rursum denique tranquillitatem aspicio. Aristophanis interpres proverbium esse scribit, quo nos significamus e malis emergere, fortuna in melius commutata. A navigantibus ducta metaphora, quibus conquiescente procella grata solet esse tranquillitas. Aristophanes in Ranis :

Ἔξεστι δ᾿ ὥσπερ Ἡγέλοχος ἡμῖν λέγειν·

Ἐκ κυμάτων γὰρ αὖθις αὖ γαλήν᾿ ὁρῶ,

id est Ut Hegelochus nobis item fas dicere :

Tranquillum ab undis rursus iterum conspicor.

Hegelochus erat histrio quispiam tragoediarum, ne quem vox ignota remoretur. Notat autem obiter Aristophanes Euripidis ταὐτολογίαν, apud quem hic versus est in Oreste : Αὖθις αὖ γαλήν᾿ ὁρῶ, quam eandem irrisit etiam Strattis. Quanquam videtur et illusio subesse in Graecanicis verbis γαλῆν ὁρῶ, id est felem video, et γαλήν᾿ ὁρῶ, id est tranquilla video. Atqui vicissim Euripides apud eum comicum Aeschylum taxat, qui bis idem dixerit, in hisce versibus :

Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος,

Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησί, καὶ κατέρχομαι,

Νὴ τὸν Δί᾿, ὥσπερ εἴποι γείτονι·

Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον,

id est

Sapiens bis idem est nobis locutus Aeschylus :

Ad terram enim, inquit, venio et accedo, velut

Si, per Jovem, vicino ita quis dicat suo :

Mactram aut canistrum, si libet, mihi commoda.

Pindarus in Isthmiis : Ἀλλὰ νῦν μοι / Γαιάοχος εὐδίαν ὄπασσεν / ἐκ χειμῶνος, id est Sed nunc Neptunus mihi tranquillitatem praebuit ex tempestate.

Index Adagiorum