II. 2. In tranquillo est. vi

Ad hanc formam pertinet Terentianum illud ex Eunucho : Tum autem Phaedriae / meo fratri gaudeo esse amorem in tranquillo. Item illud : Qui te in scopulum e tranquillo auferat, et quod alibi diximus : Ego in portu navigo . Item illud : In terra sunt. Eadem autem locutionis specie dicimus in tranquillo, qua dicimus in tuto, in proclivi.

Index Adagiorum