II. 2. Asinus portans mysteria. iv

Ὄνος ἄγων μυστήρια, id est Asinus portans mysteria, in eum dicebatur, qui praeter dignitatem in munere quopiam versabatur, veluti si quis ignarus literarum bibliothecae praefectus esset. Aristophanes in Ranis :

Νὴ τὸν Δί᾿, ἐγώ γ᾿ οὖν ὄνος ἄγων μυστήρια.

Ἀτὰρ οὐ καθέξω ταῦτα τὸν πλείω χρόνον,

id est

Ita, per Jovem, sum asinus vehens mysteria.

Verum ista non jam sustinebo diutius.

Interpres affirmat inde natum adagium, quod olim, quibus ad peragenda sacra Eleusinia opus erat, asino imposita deportabantur. Quadrabit et in eos, quorum opera aliis dumtaxat est usui, cum ad ipsos praeter molestiam nihil interim redeat, veluti si quis cibos aliis gestet, quibus ipsi non liceat vesci. Huc allusisse videtur Apuleius, cum se fingit asinum Cererem deam circumferentem. Suidas adscribit Demonem ad lapidem molarem referre, quem Graeci ὄνον appellant, propterea quod in sacris molis frumentariis coronas imponere consueverint. Itaque torquebitur eleganter in eos, quibus immerentibus honos habetur, veluti, cum indoctis doctoris titulus, pileum et anulus aliaque id genus insignia attribuuntur.

Index Adagiorum