I. 2. Morbum morbo addere. vii

Morbum morbo addere, id est conduplicare malum. Euripides in Alcestide :

Μὴ νοσοῦντί μοι νοσὸν

Προσθῇς· ἅλις γὰρ συμφορᾷ βαρύνομαι,

id est

Ne tu mihi morbo laboranti alterum

Appone morbum ; nam sat hoc premor malo.

Ejusdem figurae est Homericum illud Iliados Ξ :

Μὴ πού τις ἐφ᾿ ἕλκεϊ ἕλκος ἄρηται,

id est

Vulneri uti ne quis vulnus tibi forsitan addat.

Sophocles item :

Δευτέραν ἔπαισας ἐπὶ νόσῳ νόσον,

id est

Morbo quidem morbum addidisti tu alterum.

Non alienum est ab hac forma, quod est apud Homerum Iliados Η, αἰνόθεν αἰνῶς, cum indicamus acerbis addi acerbiora. Sic enim ibi loquitur Menelaus :

Ἦ μὲν δὴ λώβη τάδε γ᾿ ἔσσεται αἰνόθεν αἰνῶς,

id est

Dedecori res ista profecto dedecus addit.

Index Adagiorum