I. 2. Malum malo medicari. vi

Τὸ κακὸν κακῷ θεραπεύειν, id est Malum malo medicari. Est malum aliud alio malo tollere. Sophocles in Ajace Mastigophoro :

Εὔφημα φώνει· μὴ κακὸν κακῷ διδοὺς

Ἄκος πλέον τὸ πῆμα τῆς ἄτης τίθει,

id est

Bene ominata loquere, ne malum malo

Medicans et hancce noxam adaugeas tibi.

Dehortatur Ajacem Tecmessa, ne malo insaniae addat alterum majus malum, spontaneam caedem sui. Et Herodotus in Thalia : Μὴ τὸ κακὸν τῷ κακῷ ἰῶ, id est Ne malo medearis malo.

Index Adagiorum