I. 2. Ignem igni ne addas. viii

Μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ, id est Ne incendium incendio addasUsurpatur a Platone. Sensus liquet. Ne calamitatem adjungas calamitati, ne commotum magis etiam commoveas. Diogenianus putat a carbonario quodam esse natum, qui invalescente incendio conflagrarit clamans interim : μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ. Plato libro De legibus secundo vetat, ne pueri ad annum usque duodevigesimum vinum bibant, ne, si vini calor accesserit ad fervorem aetatis, ignem igni suggerere videantur. Item Plutarchus in Praeceptis conjugalibus : Μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ γένηται, id est Ne ignis ad ignem accedat. Utitur idem cum aliis aliquot locis tum in Praeceptis de valetudine : Ἵνα οὖν μὴ πῦρ ἐπὶ πυρί, ὥς φασι, πλησμονή τις ἐπὶ πλησμονῇ καὶ ἄκρατος ἐπὶ ἀκράτῳ γένηται, id est Ut ne igitur ignis ad ignem, quemadmodum proverbio dicitur, expletio ad expletionem, merum ad merum addatur.

Index Adagiorum