II. 1. Quod in animo sobrii, id est in lingua ebrii. lv

Τὸ ἐν τῇ καρδίᾳ τοῦ νήφοντος ἐπὶ τῆς γλώττης ἐστὶ τοῦ μεθύοντος, id est Quod in corde sobrii, id est in lingua ebrii. Proverbialis sententia, quam refert in collectaneis Diogenianus. Usurpat Plutarchus, idque proverbii nomine, in libello, cui titulus Περὶ ἀδολεσχίας. Nec praetereundum illud Herodoticum : Οἴνου κατιόντος ἐπιπλόουσιν ἔπεα, id est Subsidente vino supernatant verba. Nam sobrios aut metus aut pudor cohibet, quo minus effutiant ea, quae satius putarint suppressisse ; at vinum et pudorem discutit et timorem abigit. Unde fit, ut temulenti saepenumero non contineant voces, per jugulum redituras. Pindarus in Nemeis : Θαρσαλέα δὲ παρὰ κρητῆρα φωνὰ γίνεται, id est Audax juxta craterem vox fit, sive quod vinum adfert confidentiam, sive quod in convivio tutum est magnifice loqui, sive quod qui vicit, merito citraque periculum laudatur.

Index Adagiorum